monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > 'Goliath' in 'Carmina, p5, I. CONSOLATIO DE OBITU CUIUSDAM FRATRIS.'
>>> Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUINTUS., II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. )

I. CONSOLATIO DE OBITU CUIUSDAM FRATRIS.

1  Si nova nunc fierent tantarum exordia rerum,
Iam novus usus eis nunc adhibendus erat.
2  Sed quia trita rei iam dudum est semita tantae,
Erga hanc maiorum prisca tenenda via est.
3  Mundus ab usque chao varius hoc ordine coepit,
Et consummandus hac quoque sorte manet.
4  Florigerae sedis habitator maximus Adam
Sustulit huiusce conditionis onus.
5  Ignibus aethereis quanquam Abel hostia capta est.
6  Fraternos ictus hic moriendo tulit.
7  Aspera quanquam Enoch sibi mors miretur ademptum,
Quamvis sera, illum est appetitura tamen.
8  Mortuus est Noe, spes orbis, pater atque secundus
Qui vixit multas inclytus inter aquas.
9  Sem quoque, mutato rex est qui nomine iustus,
Verique oblator rite sacrificii.
10  Ignis Achaemenii vincens incendia, victus
Mortuus est Abraham, norma decus fidei.
11  Atque Isaac sanctus, sterili de matre creatus,
Inque typo oblatus rex bone Christe tuo.
12  Nec minus et Iacob, Domini luctamine dignus
Qui patris atque Dei fit benedictus ope.
13  Nobilis atque eius proles, magnusque senatus,
Quorum ingens Ioseph gloria iustus erat.
14  Post mala quae pendit, pro quis bona plura rependit.
15  Extremum moriens clausit et ipse diem.
16  Lot Sodomam vitans mortem vitare nequivit,
Tutum et sulphureis ignibus illa vorat.
17  Mortuus Moyses, quo non fuit aptior alter
Legem ferre Dei, colloquioque frui.
18  Sacricola et frater, redimitus murice et auro,
Cui frons et sanctum sancta vehebat onus,
Nun sacra seu proles, pollens Iordanis ad amnem,
Partitur populo qui pia rura pio.
19  Aspera iudicibus non est incognita sors haec,
Quorum actu populus liber ab hoste fuit.
20  Nec fuit eximius Samuel hoc fenore liber,
Qui cluit a puero dogmate, lege, fide.
21  Mortuus est David qui stravit caede Goliath,
Comptus regno, armis, carminibusque sacris,
Et Salomon sapiens, sancti constructor asyli,
Post decus immensum, divitias et opes.
22  Necnon et regum et vatum pius ordo priorum,
Post sceptra et verbi famina sancta Dei.
23  Pontifices celebres, et vatum summus Isaias,
Post sancta oracla hanc arripuere viam.
24  Tu Pharii regis Iosias tela tulisti,
Qui cultu in Domini, proh dolor! aptus eras.
25  Vectus et Elias quamvis conscendit ad alta,
Mors dilata illi, non sit adempta tamen.
26  Mortuus Elisei quamvis ex osse resurgat,
Mortuus hic surgit, mortuus ille iacet.
27  Ne moriatur habet Ionas vitale sepulcrum,
Quam surgens vincit, mortem obeundo subit.
28  Tangere quemque truces sanctum timuere leones,
Appetere hunc mortis non timet atra dies.
29  Igne sacrae fidei pueri exstinxere caminum,
Sed lethi nequeunt exsuperare rogum.
30  Ezechiel moritur post visum sedis herilis,
Postque arcana Dei mystica plura videt.
31  Iusque sacerdotii retinens cum prole beata
Esdras, qui templum restruit ornat, amat.
32  Et Hierusalis instaurantes moenia sanctae,
Zorobabel iustus, Neemiasque pius.
33  Atque instaurandae texunt qui oracula gentis,
Zacharias vates, Aggeus atque sacer.
34  Esther, et exsuperans Aman Mardocheus iniquum,
Israelitarum qui populum eripiunt.
35  Casibus horrendis Raphael Tobimque nurumque
Eximit, haudquaquam mortis ab ore tamen
Incestos Iudith compescuit ense furores,
Te non compescit mortis iniqua lues.
36  Zacharias et anus superant facunda querelas.
37  Non superant ictus mors sed acerba tuos.
38  Nec homo coelestis, terrenusque angelus, aptans
Promptus iter Domino, hac sorte alienus inest.
39  Sed fera mors quid ages, aliis trux, improba, saeva,
Cum vitae auctorem perniciosa petis?
Qui te morte sua pressit, curvavit, abegit,
Et vitae surgens qui patefecit iter:
Auctoremque tuum tenebrosa in tartara mersit,
Mentibus exemptum collegiisque piis.
40  Petrus apostolici princeps venerandus honoris,
Quo bene clavigero coelica regna patent.
41  Dogmate, Paule, viges penetrans secreta polorum,
Quem ingens exornat poena, labor, studium.
42  Pectore de Domini dat pocula sumpta Ioannes,
Quem pia virginitas, eius et ornat amor.
43  Fulget apostolicus sublimis et inclytus ordo,
Cum doctis sociis discipulisque suis.
44  Martyrum et insignis splendescens lampade coetus.
45  Turbaque confestrix, virgineusque chorus.
46  Quamvis celsae animae, mortali stirpe creati
Debita persolvunt mors inamata tibi.
47  Nomina difficile est cunctorum posse referri,
Qui sunt, qui fuerint, quos fore det Dominus.
48  Sint meriti cuiuscunque, horum nullus ab aevo
Hac tamen immunis conditione manet.
49  Denique rex magnus David sanctusque prophetes
Afflatus sancto carmine cantat ita.
50  Est quis homo vivens, qui te non pessima rerum
Mors trahat, et visu possit abesse tuo?
Eruet aut animam propriam quis manibus imis,
Illorum et saeva quit caruisse manu?
Mos hic ab usque chao mortalia germina pressit,
Atque sua mundum lege subegit atrox.
51  Conditionis enim huiusce debita solvit
Frater, pro cuius carmina morte damus.



>>> Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUINTUS., II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. )
monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > 'Goliath' in 'Carmina, p5, I. CONSOLATIO DE OBITU CUIUSDAM FRATRIS.'